1:1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
1:2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
1:3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
1:4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
1:5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum
1:6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
2:1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2:2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
2:3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
2:4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
2:5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
2:6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
2:7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
2:8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
2:9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
2:10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
2:11 servite Domino in timore et exultate in tremore
2:12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
2:13 cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
3:1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
3:2 Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3:3 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3:4 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
3:5 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
3:6 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
3:7 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
3:8 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
3:9 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
4:1 victori in psalmis canticum David
4:2 invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
4:3 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
4:4 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
4:5 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
4:6 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
4:7 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
4:8 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
4:9 in pace simul requiescam et dormiam
4:10 quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
5:1 victori pro hereditatibus canticum David
5:2 verba mea audi Domine intellege murmur meum
5:3 rex meus et Deus meus
5:4 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
5:5 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
5:6 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
5:7 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
5:8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
5:9 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
5:10 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
5:11 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
5:12 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
5:13 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
6:1 victori in psalmis super octava canticum David
6:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
6:3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
6:4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
6:5 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
6:6 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
6:7 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo
6:8 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis
6:9 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei
6:10 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
6:11 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito
7:1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini
7:2 Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me
7:3 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat
7:4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
7:5 si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos
7:6 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
7:7 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti
7:8 et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere
7:9 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me
7:10 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus
7:11 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
7:12 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
7:13 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum
7:14 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est
7:15 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
7:16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est
7:17 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet
7:18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi
8:1 victori pro torcularibus canticum David
8:2 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
8:3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
8:4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
8:5 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
8:6 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
8:7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8:8 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8:9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
8:10 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
9:1 victori pro morte filii canticum David
9:2 confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
9:3 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
9:4 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
9:5 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
9:6 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
9:7 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
9:8 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
9:9 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
9:10 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
9:11 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
9:12 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
9:13 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
9:14 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
9:15 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
9:16 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
9:17 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
9:18 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
9:19 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
9:20 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
9:21 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
9:22 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
9:23 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
9:24 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
9:25 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
9:26 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
9:27 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
9:28 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
9:29 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
9:30 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
9:31 et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
9:32 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
9:33 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
9:34 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
9:35 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
9:36 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
9:37 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
9:38 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
9:39 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
10:1 victori David
10:2 in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
10:3 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
10:4 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
10:5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
10:6 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
10:7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
10:8 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
11:1 victori pro octava canticum David
11:2 salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
11:3 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
11:4 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
11:5 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
11:6 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
11:7 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
11:8 tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
11:9 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
12:1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me
12:2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
12:4 convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
12:5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero
12:6 ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
13:1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
13:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
13:3 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13:4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis
13:5 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
13:6 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est
13:7 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
14:1 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo
14:2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
14:3 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
14:4 dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
14:5 pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
15:1 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
15:2 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
15:3 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
15:4 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
15:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
15:6 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
15:7 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
15:8 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
15:9 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
15:10 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
16:1 oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
16:2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
16:3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
16:4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
16:5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
16:6 ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
16:7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
16:8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
16:9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
16:10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
16:11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
16:12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
16:13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
16:14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
16:15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
17:1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait
17:2 diligam te Domine fortitudo mea
17:3 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
17:4 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
17:5 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
17:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
17:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
17:8 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
17:9 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
17:10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
17:11 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
17:12 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
17:13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
17:14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
17:15 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
17:16 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
17:17 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
17:18 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
17:19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
17:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
17:21 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
17:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
17:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
17:24 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
17:25 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
17:26 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
17:27 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
17:28 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
17:29 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
17:30 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
17:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
17:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
17:33 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
17:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
17:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
17:36 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
17:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
17:38 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
17:39 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
17:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
17:41 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
17:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
17:43 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
17:44 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
17:45 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
17:46 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
17:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
17:48 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
17:49 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
17:50 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
17:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
18:1 victori canticum David
18:2 caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
18:3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
18:4 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
18:5 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
18:6 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
18:7 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
18:8 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
18:9 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
18:10 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
18:12 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
18:13 errores quis intelleget ab occultis munda me
18:14 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
18:15 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
19:1 victori canticum David
19:2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
19:3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
19:4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
19:5 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
19:6 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
19:7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
19:8 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
19:9 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
19:10 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
20:1 victori canticum David
20:2 Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
20:3 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
20:4 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
20:5 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
20:6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
20:7 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
20:8 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
20:9 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
20:10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
20:11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
20:12 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
20:13 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
20:14 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
21:1 victori pro cervo matutino canticum
21:2 Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
21:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
21:4 et tu sancte habitator Laus Israhel
21:5 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
21:6 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
21:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
21:8 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
21:9 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
21:10 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
21:11 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
21:12 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
21:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
21:14 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
21:15 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
21:16 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
21:17 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
21:18 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
21:19 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
21:20 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
21:21 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21:22 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
21:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
21:24 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
21:25 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
21:26 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
21:27 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
21:28 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
21:29 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
21:30 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
21:31 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
21:32 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
22:1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
22:2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
22:3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
22:4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
22:5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
22:6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
23:1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
23:2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
23:3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
23:4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
23:5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
23:6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
23:7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
23:8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
23:9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
23:10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
24:1 David ad te Domine animam meam levabo
24:2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
24:3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
24:4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
24:5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
24:6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
24:7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
24:8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
24:9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
24:10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
24:11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
24:12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
24:13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
24:14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
24:15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
24:16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
24:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
24:18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
24:19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
24:20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
24:21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
24:22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
25:1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
25:2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
25:3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
25:4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
25:5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
25:6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
25:7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
25:8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
25:9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
25:10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
25:11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
25:12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
26:1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
26:2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
26:3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
26:4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
26:5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
26:6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
26:7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
26:8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
26:9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
26:10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
26:11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
26:12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
26:13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
26:14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
27:1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
27:2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
27:3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
27:4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
27:5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
27:6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
27:7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
27:8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
27:9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
28:1 canticum David adferte Domino filios arietum
28:2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
28:3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
28:4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
28:5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
28:6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
28:7 vox Domini dividens flammas ignis
28:8 vox Domini parturire faciens desertum Cades
28:9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
28:10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
28:11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
29:1 psalmus cantici pro dedicatione domus David
29:2 exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
29:3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
29:4 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
29:5 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
29:6 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
29:7 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
29:8 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
29:9 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
29:10 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
29:11 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
29:12 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
29:13 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
30:1 victori canticum David
30:2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
30:3 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
30:4 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
30:5 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
30:6 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
30:7 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
30:8 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
30:9 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
30:10 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
30:11 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
30:12 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
30:13 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
30:14 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
30:15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
30:16 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
30:17 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
30:18 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
30:19 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
30:20 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
30:21 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
30:22 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
30:23 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
30:24 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
30:25 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
31:1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
31:2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
31:3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
31:4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
31:5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
31:6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
31:7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
31:8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
31:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
31:10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
31:11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
32:1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
32:3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
32:4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
32:5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
32:6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
32:7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
32:8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
32:9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
32:10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
32:11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
32:12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
32:14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
32:15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
32:16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
32:17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
32:18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
32:19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
32:20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
32:21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
32:22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
33:1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit
33:2 benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
33:3 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
33:4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
33:5 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
33:6 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
33:7 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum
33:8 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
33:9 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
33:10 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
33:11 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
33:12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
33:13 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
33:14 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
33:15 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
33:16 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
33:17 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
33:18 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
33:19 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
33:20 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
33:21 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
33:22 interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
33:23 redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
34:1 David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
34:2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
34:3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
34:4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
34:5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
34:6 sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
34:7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
34:8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
34:9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
34:11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
34:12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
34:13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
34:14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
34:15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
34:16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
34:17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
34:18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
34:19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
34:20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
34:22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
34:23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
34:24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
34:25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
34:26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
34:27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
35:1 pro victoria servi Domini David
35:2 dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
35:3 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
35:4 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
35:5 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
35:6 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
35:7 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
35:8 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
35:9 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
35:10 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
35:11 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
35:12 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
35:13 ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
36:1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
36:2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
36:3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
36:4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
36:5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
36:6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
36:7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
36:8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
36:9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
36:10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
36:11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
36:12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
36:13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
36:14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
36:15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
36:16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
36:17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
36:18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
36:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
36:20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
36:21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
36:22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
36:23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
36:24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
36:25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
36:26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
36:27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
36:28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
36:29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
36:30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
36:31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
36:32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
36:33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
36:34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
36:35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
36:37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
36:38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
36:39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
36:40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
37:1 canticum David in commemoratione
37:2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
37:3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
37:4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
37:5 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
37:6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
37:7 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
37:8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
37:9 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
37:10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
37:11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
37:12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
37:13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
37:14 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
37:15 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
37:16 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
37:17 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
37:18 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
37:19 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
37:20 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
37:21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
37:22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
37:23 festina in auxilium meum Domine salutis meae
38:1 pro victoria Idithun canticum David
38:2 dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
38:3 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
38:4 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
38:5 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
38:6 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
38:7 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
38:8 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
38:9 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
38:10 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
38:11 tolle a me plagas tuas
38:12 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
38:13 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
38:14 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
39:1 pro victoria David canticum
39:2 expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
39:3 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
39:4 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
39:5 beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
39:6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
39:7 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
39:8 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
39:9 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
39:10 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
39:11 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
39:12 tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
39:13 circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
39:14 placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
39:15 confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
39:16 pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
39:17 gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
39:18 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
40:1 pro victoria canticum David
40:2 beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
40:3 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
40:4 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
40:5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
40:6 inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
40:7 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
40:8 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
40:9 verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
40:10 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
40:11 tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
40:12 in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
40:13 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
40:14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
41:1 pro victoria doctissimi filiorum Core
41:2 sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
41:3 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
41:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
41:5 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
41:6 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
41:7 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
41:8 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
41:9 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
41:10 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
41:11 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
41:12 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
42:1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me
42:2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico
42:3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
42:4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
42:5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
43:1 pro victoria filiorum Core eruditionis
43:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
43:3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
43:4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
43:5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
43:6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
43:7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
43:8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
43:9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
43:10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
43:11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
43:12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
43:13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
43:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
43:15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
43:16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
43:17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
43:18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
43:19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
43:20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
43:21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
43:22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
43:23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
43:24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
43:25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
43:26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
44:1 victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi
44:2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis
44:3 decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum
44:4 accingere gladio tuo super femur fortissime
44:5 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
44:6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
44:7 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui
44:8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
44:9 zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te
44:10 filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
44:11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui
44:12 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum
44:13 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi
44:14 omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est
44:15 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc
44:16 ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis
44:17 pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra
44:18 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
45:1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
45:2 Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum
45:3 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris
45:4 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper
45:5 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi
45:6 Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
45:7 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra
45:8 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper
45:9 venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
45:10 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni
45:11 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
45:12 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper
46:1 victori filiorum Core canticum
46:2 omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
46:3 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram
46:4 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris
46:5 elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper
46:6 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
46:7 canite Deo canite canite regi nostro canite
46:8 quia rex universae terrae Deus canite erudite
46:9 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum
46:10 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
47:1 canticum psalmi filiorum Core
47:2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
47:3 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
47:4 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
47:5 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
47:6 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
47:7 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
47:8 in vento uredinis confringes naves maris
47:9 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
47:10 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
47:11 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
47:12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
47:13 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
47:14 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
47:15 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
48:1 victori filiorum Core canticum
48:2 audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis
48:3 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
48:4 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias
48:5 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum
48:6 quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me
48:7 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt
48:8 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo
48:9 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo
48:10 et vivet ultra in sempiternum
48:11 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
48:12 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
48:13 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est
48:14 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper
48:15 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
48:16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper
48:17 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius
48:18 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius
48:19 quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi
48:20 intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem
48:21 homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur
49:1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
49:2 de Sion perfecta decore Deus apparuit
49:3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
49:4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
49:5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
49:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
49:7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
49:8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
49:9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
49:10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
49:11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
49:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
49:13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
49:14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
49:15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
49:16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
49:17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
49:18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
49:19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
49:20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
49:21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
49:22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
49:23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
50:1 victori canticum David
50:2 cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee
50:3 miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
50:4 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
50:5 quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper
50:6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
50:7 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea
50:8 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi
50:9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
50:10 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti
50:11 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
50:12 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis
50:13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
50:14 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me
50:15 docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
50:16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam
50:17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
50:18 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet
50:19 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies
50:20 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
50:21 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
51:1 victori ab erudito David
51:2 cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech
51:3 quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die
51:4 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum
51:5 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper
51:6 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
51:7 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper
51:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
51:9 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
51:10 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum
51:11 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
52:1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus
52:2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum
52:3 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
52:4 omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
52:5 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis
52:6 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
52:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
53:1 victori in psalmis eruditi David
53:2 quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos
53:3 Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
53:4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
53:5 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper
53:6 ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
53:7 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos
53:8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
53:9 quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus
54:1 victori in psalmis eruditi David
54:2 exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
54:3 adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
54:4 a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
54:5 cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
54:6 timor et tremor venit super me et operuit me caligo
54:7 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
54:8 ut procul abeam et commorer in deserto semper
54:9 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
54:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
54:11 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
54:12 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
54:13 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
54:14 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
54:15 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
54:16 veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
54:17 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
54:18 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
54:19 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me
54:20 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum
54:21 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
54:22 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
54:23 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
54:24 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
55:1 victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
55:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
55:3 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
55:4 quacumque die territus fuero ego in te confidam
55:5 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
55:6 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
55:7 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
55:8 quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
55:9 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
55:11 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
55:12 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
55:13 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
56:1 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca
56:2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
56:3 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
56:4 mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
56:5 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
56:6 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
56:7 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
56:8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
56:9 surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
56:10 confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
56:11 quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
56:12 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
57:1 victori ut non disperdas David humilem et simplicem
57:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
57:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
57:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
57:5 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
57:6 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
57:7 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
57:8 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
57:9 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
57:10 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
57:11 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
57:12 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
58:1 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
58:2 erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
58:3 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
58:4 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
58:5 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
58:6 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
58:7 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
58:8 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
58:9 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
58:10 fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
58:11 Dei mei misericordia praeveniet me
58:12 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
58:13 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
58:14 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
58:15 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
58:16 ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
58:17 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
58:18 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
59:1 victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum
59:2 quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia
59:3 Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
59:4 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est
59:5 ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
59:6 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui
59:7 salva dextera tua et exaudi me
59:8 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
59:9 meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
59:10 Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est
59:11 quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
59:12 nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris
59:13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
59:14 in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
60:1 victori in psalmis David
60:2 exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
60:3 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
60:4 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
60:5 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
60:6 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
60:7 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
60:8 sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
60:9 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
61:1 victori per Idithun canticum David
61:2 attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
61:3 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
61:4 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
61:5 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
61:6 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
61:7 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
61:8 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
61:9 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
61:10 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
61:11 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
61:12 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
61:13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
62:1 canticum David cum esset in deserto Iuda
62:2 Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
62:3 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
62:4 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
62:5 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
62:6 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
62:7 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
62:8 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
62:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
62:10 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
62:11 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
62:12 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
63:1 victori canticum David
63:2 audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
63:3 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
63:4 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
63:5 ut sagittarent in absconditis simplicem
63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
63:8 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
63:9 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
63:10 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
64:1 victori carmen David cantici
64:2 tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
64:3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
64:4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
64:5 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
64:6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
64:7 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
64:8 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
64:9 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
64:10 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
64:11 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
64:12 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
64:13 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
64:14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
65:1 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
65:2 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
65:3 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
65:4 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
65:5 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
65:6 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
65:7 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
65:8 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
65:9 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
65:10 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
65:11 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
65:12 inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
65:13 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
65:14 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
65:17 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
65:18 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
65:19 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
65:20 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
66:1 victori in psalmis canticum carminis
66:2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper
66:3 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
66:4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
66:5 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
66:6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
66:7 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
66:8 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
67:1 victori David psalmus cantici
67:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
67:3 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
67:4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
67:5 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
67:6 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
67:7 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
67:8 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
67:9 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
67:10 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
67:11 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
67:12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
67:13 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
67:14 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
67:15 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
67:16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
67:17 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
67:18 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
67:19 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
67:20 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
67:21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
67:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
67:23 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
67:24 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
67:25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
67:26 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
67:27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
67:28 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
67:29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
67:30 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
67:31 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
67:32 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
67:33 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
67:34 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
67:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
67:36 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
68:1 victori pro liliis David
68:2 salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
68:3 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
68:4 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
68:5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
68:6 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
68:7 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
68:8 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
68:9 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
68:10 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
68:11 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
68:12 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
68:13 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
68:14 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
68:15 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
68:16 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
68:17 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
68:18 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
68:19 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
68:20 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
68:21 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
68:22 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
68:23 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
68:24 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
68:25 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
68:26 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
68:27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
68:28 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
68:29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
68:30 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
68:31 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
68:32 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
68:33 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
68:35 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
68:36 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
68:37 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
69:1 victori David ad recordandum
69:2 Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
69:3 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
69:4 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
69:5 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
69:6 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
70:1 in te Domine speravi ne confundar in aeternum
70:2 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
70:3 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
70:4 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
70:5 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
70:6 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper
70:7 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
70:8 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
70:9 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
70:10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
70:11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat
70:12 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
70:13 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
70:14 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
70:15 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas
70:16 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
70:17 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
70:18 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
70:19 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
70:20 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
70:21 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
70:22 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
70:23 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
70:24 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
71:1 Salomonis
71:2 Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
71:3 adsument montes pacem populo et colles iustitiam
71:4 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
71:5 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
71:6 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
71:7 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
71:8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
71:9 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
71:10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
71:11 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
71:12 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
71:13 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
71:14 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
71:15 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
71:16 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
71:17 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
71:18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
71:19 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
71:20 conpletae sunt orationes David filii Iesse
72:1 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
72:2 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
72:3 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
72:4 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
72:5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
72:6 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
72:7 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
72:8 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
72:9 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
72:10 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
72:11 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
72:12 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
72:13 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
72:14 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
72:15 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
72:16 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
72:17 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
72:18 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
72:19 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
72:20 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
72:21 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
72:22 et ego insipiens et nescius
72:23 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
72:24 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
72:25 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
72:26 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
72:27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
72:28 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
73:1 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
73:2 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
73:3 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
73:4 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
73:5 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
73:6 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
73:7 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
73:8 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
73:9 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
73:10 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
73:11 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
73:12 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
73:13 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
73:14 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
73:15 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
73:16 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
73:17 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
73:18 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
73:19 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
73:20 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
73:21 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
73:22 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
73:23 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
74:1 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
74:2 confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
74:3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
74:4 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
74:5 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
74:6 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
74:7 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
74:8 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
74:9 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
74:10 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
74:11 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
75:1 victori in psalmis canticum Asaph carminis
75:2 cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
75:3 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
75:4 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
75:5 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
75:6 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
75:7 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
75:8 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
75:9 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
75:10 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
75:11 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
75:12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
75:13 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
76:1 victori per Idithun psalmus Asaph
76:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
76:3 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea
76:4 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper
76:5 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar
76:6 recogitabam dies antiquos annos pristinos
76:7 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum
76:8 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra
76:9 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione
76:10 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper
76:11 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
76:12 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua
76:13 et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar
76:14 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
76:15 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam
76:16 redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper
76:17 videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi
76:18 excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant
76:19 vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra
76:20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita
76:21 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
77:1 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
77:2 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
77:3 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
77:4 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
77:5 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
77:6 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
77:8 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
77:9 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
77:10 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
77:11 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
77:12 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
77:13 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
77:14 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
77:15 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
77:16 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
77:17 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
77:19 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
77:20 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
77:21 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
77:22 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
77:23 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
77:24 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
77:25 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
77:26 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
77:27 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
77:28 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
77:29 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
77:30 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
77:31 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
77:32 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
77:33 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
77:34 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
77:35 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
77:36 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
77:37 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
77:38 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
77:39 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
77:40 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
77:42 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
77:43 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
77:44 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
77:45 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
77:46 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
77:47 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
77:48 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
77:49 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
77:50 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
77:51 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
77:52 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
77:53 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
77:54 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
77:55 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
77:56 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
77:57 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
77:58 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
77:59 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
77:60 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
77:61 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
77:62 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
77:63 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
77:64 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
77:65 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
77:66 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
77:67 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
77:68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
77:69 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
77:70 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
77:71 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
77:72 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
78:1 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
78:2 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
78:3 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
78:4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
78:5 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
78:6 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
78:7 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
78:8 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
78:9 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
78:10 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
78:11 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
78:13 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
79:1 victori pro liliis testimonii Asaph canticum
79:2 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere
79:3 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos
79:4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
79:5 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
79:6 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
79:7 posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
79:8 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
79:9 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
79:10 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram
79:11 operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
79:12 expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua
79:13 quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam
79:14 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam
79:15 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc
79:16 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi
79:17 succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant
79:18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
79:19 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
79:20 Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
80:1 victori in torcularibus Asaph
80:2 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
80:3 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
80:4 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
80:5 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
80:6 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
80:7 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
80:8 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
80:9 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
80:10 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
80:11 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
80:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
80:13 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
80:14 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
80:15 quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
80:16 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
80:17 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
81:1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
81:2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
81:3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
81:4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
81:5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
81:6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
81:7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
81:8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
82:1 canticum psalmi Asaph
82:2 Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
82:3 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
82:4 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
82:5 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
82:6 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
82:7 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
82:8 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
82:9 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
82:10 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
82:11 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
82:12 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
82:13 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
82:14 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
82:15 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
82:16 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
82:17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
82:18 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
82:19 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
83:1 victori pro torculari filiorum Core canticum
83:2 quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
83:3 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
83:4 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
83:5 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
83:6 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
83:7 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
83:8 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
83:9 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
83:10 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
83:11 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
83:12 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
83:13 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
84:1 victori filiorum Core canticum
84:2 placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
84:3 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
84:4 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
84:5 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
84:6 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
84:7 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
84:8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
84:9 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
84:10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
84:11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
84:12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
84:13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
84:14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
85:1 oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
85:2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
85:3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
85:4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
85:5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te
85:6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
85:7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
85:8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
85:9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
85:10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
85:11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
85:12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
85:13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo
85:14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
85:15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus
85:16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
85:17 fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
86:1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
86:3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
86:4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
86:5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
86:6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
86:7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
87:1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
87:2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
87:3 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
87:5 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
87:6 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
87:7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
87:8 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
87:9 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
87:10 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
87:12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
87:13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
87:14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
87:15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
87:16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
87:17 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
87:18 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
87:19 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
88:1 eruditionis Aethan Ezraitae
88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
88:3 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
88:4 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
88:5 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
88:7 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
88:8 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
88:9 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
88:10 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
88:11 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
88:13 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
88:14 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
88:15 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
88:16 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
88:17 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
88:18 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
88:19 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
88:20 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
88:21 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
88:22 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
88:23 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
88:24 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
88:25 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
88:27 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
88:28 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
88:29 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
88:30 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
88:31 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
88:32 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
88:33 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
88:34 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
88:35 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
88:36 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
88:37 semen eius in sempiternum erit
88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
88:39 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
88:40 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
88:41 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
88:42 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
88:43 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
88:44 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
88:45 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
88:46 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
88:47 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
88:48 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
88:49 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
88:51 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
88:52 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
88:53 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
89:1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
89:2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
89:3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
89:4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
89:5 percutiente te eos somnium erunt
89:6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
89:7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
89:8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
89:9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
89:11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
89:12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
89:13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
89:14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
89:15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
89:16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
89:17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
90:1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
90:2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
90:3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
90:4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
90:5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
90:6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
90:7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
90:8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
90:9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
90:10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
90:11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
90:12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
90:13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
90:14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
90:15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
90:16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
91:1 psalmus cantici in die sabbati
91:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
91:3 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
91:4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
91:5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
91:6 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
91:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
91:8 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
91:9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
91:10 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
91:11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
91:12 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
91:13 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
91:14 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
91:15 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
91:16 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
92:1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur
92:2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
92:3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos
92:4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus
92:5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum
93:1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
93:2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
93:3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
93:4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
93:5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
93:6 viduam et advenam interficient et pupillos occident
93:7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
93:8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
93:9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
93:10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
93:11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
93:12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
93:13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
93:14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
93:15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
93:16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
93:17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
93:18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
93:19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
93:20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
93:21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
93:22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
93:23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
94:1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
94:2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
94:3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
94:4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
94:5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
94:6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
94:9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
94:10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
94:11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
95:1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
95:2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
95:3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
95:4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
95:5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
95:6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
95:7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
95:8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
95:9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
95:10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
95:11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
95:12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
95:13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
96:1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
96:2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
96:3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
96:4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
96:5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
96:6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
96:7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
96:8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
96:9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
96:10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
96:11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
96:12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
97:1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
97:2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
97:3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
97:4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite
97:5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
97:6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
97:7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
97:8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt
97:9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
98:1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
98:2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
98:3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
98:4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
98:5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
98:6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
98:7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
98:8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum
98:9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
99:1 canticum in gratiarum actione
99:2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude
99:3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius
99:4 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius
99:5 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
100:1 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
100:2 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
100:3 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
100:4 cor pravum recedet a me malum nesciam
100:5 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
100:6 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
100:7 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
100:8 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
101:1 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
101:2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
101:3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
101:4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
101:5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
101:7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
101:8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
101:10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
101:11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
101:12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
101:13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
101:14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
101:15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
101:16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
101:17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
101:18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
101:19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
101:20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
101:21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
101:22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
101:23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
101:24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
101:25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
101:26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
101:27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
101:28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
102:1 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
102:3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
102:4 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
102:5 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
102:6 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
102:8 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
102:9 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
102:11 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
102:12 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
102:13 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
102:14 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
102:15 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
102:16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
102:18 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
102:19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
102:20 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
102:21 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
102:22 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
103:1 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
103:2 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
103:3 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
103:4 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
103:5 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
103:6 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
103:7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
103:8 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
103:9 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
103:10 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
103:11 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
103:12 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
103:13 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
103:14 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
103:15 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
103:16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
103:17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
103:18 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
103:19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
103:20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
103:21 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
103:22 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
103:23 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
103:24 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
103:25 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
103:26 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
103:27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
103:28 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
103:29 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
103:30 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
103:31 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
103:32 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
103:33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
103:34 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
103:35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
104:1 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
104:2 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
104:3 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
104:4 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
104:5 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
104:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
104:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
104:8 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
104:9 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
104:10 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
104:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
104:12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
104:13 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
104:14 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
104:15 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
104:16 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
104:17 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
104:18 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
104:19 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
104:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
104:21 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
104:22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
104:23 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
104:24 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
104:25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
104:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
104:27 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
104:28 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
104:29 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
104:30 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
104:31 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
104:32 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
104:33 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
104:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
104:35 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
104:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
104:37 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
104:38 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
104:39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
104:40 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
104:41 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
104:42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
104:43 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
104:44 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
104:45 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
105:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
105:2 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
105:3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
105:4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
105:5 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
105:6 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
105:7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
105:8 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
105:9 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
105:10 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
105:11 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
105:12 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
105:13 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
105:14 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
105:15 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
105:16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
105:17 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
105:18 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
105:19 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
105:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
105:21 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
105:22 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
105:23 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
105:24 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
105:25 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
105:26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
105:27 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
105:28 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
105:29 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
105:30 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
105:31 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
105:32 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
105:33 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
105:34 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
105:35 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
105:36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
105:37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
105:38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
105:39 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
105:40 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
105:41 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
105:42 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
105:43 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
105:44 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
105:45 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
105:46 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
105:47 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
105:48 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
106:1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
106:3 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
106:4 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
106:6 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
106:7 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
106:8 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
106:9 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
106:10 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
106:11 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
106:12 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
106:13 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
106:15 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
106:17 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
106:18 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
106:19 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
106:20 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
106:21 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
106:22 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
106:23 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
106:25 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
106:26 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
106:27 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
106:28 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
106:29 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
106:30 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
106:31 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
106:32 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
106:33 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
106:34 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
106:35 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
106:36 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
106:37 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
106:38 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
106:39 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
106:40 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
106:41 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
107:1 canticum psalmi David
107:2 paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
107:3 consurge psalterium et cithara consurgam mane
107:4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
107:5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
107:6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
107:7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
107:8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar
107:9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus
107:10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor
107:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
107:12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris
107:13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
107:14 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
108:1 pro victoria David canticum
108:2 Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
108:3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
108:4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
108:5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
108:6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
108:7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
108:8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
108:9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
108:10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
108:11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
108:12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
108:13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
108:14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
108:15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
108:16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
108:17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
108:18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
108:19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
108:20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
108:21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
108:22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
108:23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
108:24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
108:25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
108:26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
108:27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
108:28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
108:29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
108:30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
108:31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
109:1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
109:2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
109:3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
109:4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
109:5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges
109:6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa
109:7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
110:1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione
110:2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis
110:3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper
110:4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus
110:5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui
110:6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
110:7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium
110:8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate
110:9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius
110:10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
111:1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis
111:2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur
111:3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper
111:4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus
111:5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio
111:6 caph quia in aeternum non commovebitur
111:7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino
111:8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis
111:9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria
111:10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit
112:1 alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini
112:2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
112:3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
112:4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius
112:5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans
112:6 humilia respicit in caelo et in terra
112:7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
112:8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui
112:9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia
113:1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
113:2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
113:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
113:4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
113:5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
113:6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
113:7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
113:8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
113:9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
113:10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
113:11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
113:12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
113:13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
113:14 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
113:15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
113:16 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
113:17 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
113:18 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
113:19 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
113:20 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
113:21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
113:22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
113:23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
113:24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
113:25 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
113:26 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
114:1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
114:2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
114:3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
114:4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
114:5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
114:6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
114:7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
114:8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
114:9 deambulabo coram Domino in terris viventium
115:10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
115:11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
115:12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
115:13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
115:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
115:15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
115:16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
115:17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
115:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
115:19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
116:1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi
116:2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia
117:1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
117:2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
117:3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
117:4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
117:5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
117:6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
117:7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
117:8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
117:9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
117:10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
117:11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
117:12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
117:13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
117:14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
117:15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
117:16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
117:17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
117:18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
117:19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
117:20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
117:21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
117:22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
117:23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
117:24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
117:25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
117:26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
117:27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
117:28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
117:29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
118:1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
118:2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
118:3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
118:4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis
118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
118:6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
118:7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
118:8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
118:9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
118:10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
118:11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
118:12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua
118:13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
118:14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
118:15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
118:16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
118:17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
118:18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
118:19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
118:20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
118:21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
118:23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
118:24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
118:25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
118:26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
118:27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
118:28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
118:29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
118:30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam
118:31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
118:32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
118:33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
118:34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
118:36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
118:38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
118:39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
118:40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
118:41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
118:42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
118:44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
118:45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
118:46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
118:47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
118:48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
118:49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
118:50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
118:51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
118:52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
118:53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
118:54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
118:55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
118:56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
118:57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
118:58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
118:59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
118:60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua
118:61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
118:62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
118:64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
118:65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
118:66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
118:67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
118:68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
118:69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
118:70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
118:71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
118:72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
118:73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
118:75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
118:76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
118:77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
118:78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
118:79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
118:80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
118:81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
118:82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
118:83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
118:84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
118:85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
118:86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
118:87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
118:89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
118:90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
118:91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
118:92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
118:93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
118:94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
118:95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
118:97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
118:98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
118:99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
118:100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi
118:101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
118:102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
118:103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
118:104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
118:105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
118:106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
118:107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
118:108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
118:109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
118:110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
118:111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
118:112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
118:113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
118:114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
118:115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
118:116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
118:117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118:118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
118:119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
118:120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
118:121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
118:122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
118:124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
118:125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
118:126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
118:127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
118:128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
118:129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
118:130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
118:131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
118:132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
118:133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
118:134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
118:135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
118:136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
118:138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
118:139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
118:140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
118:141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
118:142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
118:144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam
118:145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
118:146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
118:147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
118:148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
118:149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
118:150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
118:151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
118:152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
118:153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
118:154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
118:155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
118:156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
118:157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
118:158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
118:159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
118:160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
118:161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
118:162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
118:163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
118:164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
118:166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
118:168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
118:169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
118:170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
118:171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
118:172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
118:173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
118:174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
118:176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
119:1 canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me
119:2 Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa
119:3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam
119:4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum
119:5 heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar
119:6 multum peregrinata est anima mea
119:7 cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia
120:1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum
120:2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae
120:3 non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te
120:4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel
120:5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
120:6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem
120:7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam
120:8 Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum
121:1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
121:2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
121:3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
121:4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
121:5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
121:6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
121:7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
121:8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
121:9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
122:1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
122:2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
122:3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
122:4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum
123:1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel
123:2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines
123:3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos
123:4 forsitan aquae circumdedissent nos
123:5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae
123:6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum
123:7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
123:8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
124:1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
124:2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
124:3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
124:4 benefac Domine bonis et rectis corde
124:5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
125:1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes
125:2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
125:3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
125:4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
125:5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
125:6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
126:1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
126:2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum
126:3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
126:4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
126:5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta
127:1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius
127:2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
127:3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
127:4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
127:5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
127:6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
128:1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel
128:2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi
128:3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum
128:4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum
128:5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
128:6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet
128:7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens
128:8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
129:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
129:2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
129:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
129:4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
129:5 anima mea ad Dominum
129:6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
129:7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
129:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
130:1 canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
130:2 si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
130:3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
131:1 canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius
131:2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
131:3 si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei
131:4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
131:5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
131:6 ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
131:7 intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
131:8 surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
131:9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
131:10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
131:11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
131:12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
131:13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
131:14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam
131:15 venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane
131:16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt
131:17 ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
131:18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
132:1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
132:2 sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
132:3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
133:1 canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini
133:2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino
133:3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
134:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
134:3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
134:4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
134:5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
134:7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
134:8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
134:9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
134:15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
134:17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
134:18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
134:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
134:20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
135:1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
135:2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
135:5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius
135:6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
135:7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
135:8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
135:9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
135:10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius
135:11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius
135:13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
135:14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius
135:15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
135:16 qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius
135:17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
135:18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius
135:19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
135:20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
135:21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
135:22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
135:23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
135:24 et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius
135:25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
135:26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius
136:1 super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
136:2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
136:3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
136:4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
136:5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea
136:6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
136:7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
136:8 filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
136:9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
137:1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi
137:2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
137:3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem
137:4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui
137:5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
137:6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit
137:7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
137:8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
138:1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
138:2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
138:3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
138:4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
138:5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
138:6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
138:8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
138:9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
138:10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
138:11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
138:12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
138:13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
138:14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
138:15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
138:16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
138:17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
138:18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
138:19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
138:20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
138:21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
138:23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
138:24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
139:1 pro victoria canticum David
139:2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
139:3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
139:4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
139:5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
139:6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
139:7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
139:8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
139:9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
139:10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
139:11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
139:12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
139:13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
139:14 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
140:1 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
140:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
140:3 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
140:4 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
140:5 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
140:6 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
140:7 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
140:8 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
140:9 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
140:10 incident in rete eius impii simul ego autem transibo
141:1 eruditio David cum esset in spelunca oratio
141:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
141:3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
141:4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
141:5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
141:6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
141:7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
141:8 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
142:1 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
142:2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
142:3 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
142:4 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
142:5 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
142:6 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
142:7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
142:8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
142:9 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
142:10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
142:11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
142:12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
143:1 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
143:2 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
143:3 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
143:4 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
143:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
143:6 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
143:7 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
143:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
143:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
143:10 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
143:11 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
143:12 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
143:13 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
143:14 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
143:15 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
144:1 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
144:2 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
144:3 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
144:4 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
144:5 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
144:6 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
144:7 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
144:8 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
144:9 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
144:10 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
144:11 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
144:12 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
144:13 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
144:14 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
144:15 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
144:16 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
144:17 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
144:18 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
144:19 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
144:20 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret
144:21 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
145:1 alleluia
145:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
145:3 in filio hominis cui non est salus
145:4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
145:5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
145:6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
145:7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
145:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
145:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
145:10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
146:1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio
146:2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit
146:3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
146:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat
146:5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus
146:6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram
146:7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
146:8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen
146:9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
146:10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei
146:11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius
147:12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
147:13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
147:14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
147:15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
147:16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
147:17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
147:18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
147:19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
147:20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia
148:1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
148:2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
148:3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
148:4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
148:5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
148:6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
148:7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
148:8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
148:9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
148:10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
148:11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
148:12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
148:13 quoniam sublime nomen eius solius
148:14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
149:1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum
149:2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo
149:3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei
149:4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu
149:5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
149:6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
149:7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis
149:8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis
149:9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia
150:1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius
150:2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae
150:3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara
150:4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
150:5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus
150:6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Книго

[X]