1:2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini 1:3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron 1:4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 1:5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 1:6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 1:7 de Iuda Naasson filius Aminadab 1:8 de Isachar Nathanahel filius Suar 1:9 de Zabulon Heliab filius Helon 1:10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 1:11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 1:12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 1:13 de Aser Phegihel filius Ochran 1:14 de Gad Heliasaph filius Duhel 1:15 de Nepthali Ahira filius Henan 1:16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel 1:17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 1:18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 1:19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai 1:20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 1:21 quadraginta sex milia quingenti 1:22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 1:23 quinquaginta novem milia trecenti 1:24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 1:25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 1:26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti 1:28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent 1:29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti 1:30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:31 quinquaginta septem milia quadringenti 1:32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:33 quadraginta milia quingenti 1:34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:35 triginta duo milia ducenti 1:36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:37 triginta quinque milia quadringenti 1:38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:39 sexaginta duo milia septingenti 1:40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:41 quadraginta milia et mille quingenti 1:42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 1:43 quinquaginta tria milia quadringenti 1:44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum 1:45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere 1:46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta 1:47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis 1:48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 1:49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 1:50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 1:51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 1:52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 1:53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii 1:54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi 2:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2:2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 2:3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 2:4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 2:5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 2:6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 2:7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 2:8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 2:9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 2:10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 2:11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 2:12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 2:13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 2:14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 2:15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 2:16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 2:17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 2:18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 2:19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 2:20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 2:21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 2:22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 2:23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 2:24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 2:25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 2:26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 2:27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 2:28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 2:29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 2:30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 2:31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 2:32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 2:33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 2:34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum 3:1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai 3:2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 3:3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 3:4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 3:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 3:6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent 3:7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 3:8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 3:9 dabisque dono Levitas 3:10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur 3:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 3:12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei 3:13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus 3:14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens 3:15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra 3:16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus 3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari 3:18 filii Gerson Lebni et Semei 3:19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel 3:20 filii Merari Mooli et Musi 3:21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica 3:22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum 3:23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem 3:24 sub principe Eliasaph filio Lahel 3:25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis 3:26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius 3:27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua 3:28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii 3:29 et castrametabuntur ad meridianam plagam 3:30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel 3:31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem 3:32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii 3:33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 3:34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 3:35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 3:36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 3:37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 3:38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 3:39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia 3:40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 3:41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 3:42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 3:43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres 3:44 locutusque est Dominus ad Mosen 3:45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus 3:46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel 3:47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti 3:48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt 3:49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis 3:50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii 3:51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus 4:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 4:2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas 4:3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis 4:4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 4:5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii 4:6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 4:7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 4:8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 4:9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 4:10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 4:11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 4:12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 4:13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 4:14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 4:15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 4:16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt 4:17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 4:18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum 4:19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat 4:20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur 4:21 locutus est Dominus ad Mosen dicens 4:22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas 4:23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis 4:24 hoc est officium familiae Gersonitarum 4:25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 4:26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 4:27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 4:28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 4:29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 4:30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 4:31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 4:32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 4:33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 4:34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum 4:35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis 4:36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta 4:37 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi 4:38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum 4:39 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis 4:40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta 4:41 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini 4:42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum 4:43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis 4:44 et inventi sunt tria milia ducenti 4:45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi 4:46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum 4:47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda 4:48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta 4:49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus 5:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 5:2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 5:3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 5:4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 5:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 5:6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 5:7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 5:8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 5:9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 5:10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit 5:11 locutus est Dominus ad Mosen dicens 5:12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens 5:13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 5:14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 5:15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 5:16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 5:17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 5:18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 5:19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 5:20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 5:21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 5:22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 5:23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 5:24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit 5:25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 5:27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 5:28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 5:29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 5:30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 5:31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam 6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare 6:3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent 6:4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent 6:5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius 6:6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur 6:7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est 6:8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino 6:9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima 6:10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii 6:11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo 6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius 6:13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis 6:14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam 6:15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum 6:16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum 6:17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur 6:18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum 6:19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius 6:20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum 6:21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae 6:22 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis 6:24 benedicat tibi Dominus et custodiat te 6:25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui 6:26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem 6:27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis 7:1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius 7:2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 7:4 ait autem Dominus ad Mosen 7:5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 7:6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 7:7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 7:8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 7:9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris 7:10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 7:11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 7:12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 7:13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 7:15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:16 hircumque pro peccato 7:17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 7:18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 7:19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 7:21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:22 hircumque pro peccato 7:23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 7:24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 7:25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:28 hircumque pro peccato 7:29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 7:30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 7:31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:34 hircumque pro peccato 7:35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 7:36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 7:37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:40 hircumque pro peccato 7:41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 7:42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 7:43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 7:45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:46 hircumque pro peccato 7:47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 7:48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 7:49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:52 hircumque pro peccato 7:53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 7:54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 7:55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:58 hircumque pro peccato 7:59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 7:60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 7:61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:64 hircumque pro peccato 7:65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 7:66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 7:67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:70 hircumque pro peccato 7:71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 7:72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 7:73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:76 hircumque pro peccato 7:77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 7:78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 7:79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:82 hircumque pro peccato 7:83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 7:84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 7:85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 7:86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 7:87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 7:88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 7:89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei 8:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 8:2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt 8:3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi 8:4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum 8:5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 8:6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos 8:7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint 8:8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 8:9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel 8:10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos 8:11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 8:12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 8:13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 8:14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei 8:15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel 8:16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos 8:17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi 8:18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel 8:19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium 8:20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi 8:21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis 8:22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est 8:23 locutus est Dominus ad Mosen dicens 8:24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis 8:25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt 8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis 9:1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens 9:2 faciant filii Israhel phase in tempore suo 9:3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 9:4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 9:5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel 9:6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron 9:7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel 9:8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis 9:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 9:10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino 9:11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 9:12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt 9:13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit 9:14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae 9:15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane 9:16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis 9:17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur 9:18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco 9:19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur 9:20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 9:21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria 9:22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra 9:23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi 10:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 10:2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 10:3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 10:4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 10:5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 10:6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 10:7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 10:8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 10:9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10:10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 10:11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 10:12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 10:13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 10:14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 10:15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 10:16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 10:17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 10:18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 10:19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 10:20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 10:21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 10:22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 10:23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 10:24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 10:25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 10:26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 10:27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 10:28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 10:29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 10:30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 10:31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 10:32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 10:33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 10:34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 10:35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 10:36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel 11:1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 11:2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 11:3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini 11:4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes 11:5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia 11:6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man 11:7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii 11:8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati 11:9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man 11:10 audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est 11:11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me 11:12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum 11:13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus 11:14 non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est 11:15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis 11:16 et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum 11:17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris 11:18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis 11:19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem 11:20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto 11:21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 11:22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 11:23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur 11:24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum 11:25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt 11:26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum 11:27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris 11:28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos 11:29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum 11:30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra 11:31 ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram 11:32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum 11:33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis 11:34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi 12:1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam 12:2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus 12:3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra 12:4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi 12:5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent 12:6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum 12:7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 12:8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi 12:9 iratusque contra eos abiit 12:10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 12:11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12:12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 12:13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 12:14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 12:15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria 13:1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan 13:2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 13:3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 13:4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 13:5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 13:6 de tribu Symeon Saphat filium Huri 13:7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 13:8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph 13:9 de tribu Ephraim Osee filium Nun 13:10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 13:11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 13:12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 13:13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 13:14 de tribu Aser Sthur filium Michahel 13:15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 13:16 de tribu Gad Guhel filium Machi 13:17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 13:18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 13:19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 13:20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 13:21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 13:22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 13:23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 13:24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 13:25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 13:26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 13:27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 13:28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 13:29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 13:30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 13:31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 13:32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 13:33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 13:34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur 14:1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 14:2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 14:3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 14:4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum 14:5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel 14:6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 14:7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 14:8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 14:9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 14:10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel 14:11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 14:12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est 14:13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 14:14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 14:15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 14:16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 14:17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 14:18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 14:19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum 14:20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum 14:21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra 14:22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 14:23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam 14:24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam 14:25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri 14:26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 14:27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 14:28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 14:29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 14:30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 14:31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 14:32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 14:33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 14:34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 14:35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur 14:36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 14:37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 14:38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram 14:39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis 14:40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus 14:41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum 14:42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris 14:43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum 14:44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris 14:45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma 15:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis 15:3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 15:4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 15:5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 15:6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 15:7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 15:8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 15:9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 15:10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 15:11 sic facietis 15:12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos 15:13 tam indigenae quam peregrini 15:14 eodem ritu offerent sacrificia 15:15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 15:16 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15:17 loquere filiis Israhel et dices ad eos 15:18 cum veneritis in terram quam dabo vobis 15:19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino 15:20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis 15:21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino 15:22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 15:23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 15:24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 15:25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 15:26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 15:27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 15:28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 15:29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes 15:30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 15:31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam 15:32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 15:33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 15:34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 15:35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 15:36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus 15:37 dixit quoque Dominus ad Mosen 15:38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas 15:39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes 15:40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo 15:41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus 16:1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 16:2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur 16:3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini 16:4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem 16:5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei 16:6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum 16:7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi 16:8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi 16:9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei 16:10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis 16:11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum 16:12 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus 16:13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri 16:14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus 16:15 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum 16:16 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim 16:17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum 16:18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron 16:19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini 16:20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait 16:21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam 16:22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet 16:23 et ait Dominus ad Mosen 16:24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram 16:25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel 16:26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum 16:27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia 16:28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim 16:29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 16:30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 16:31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 16:32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 16:34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat 16:35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum 16:36 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 16:37 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt 16:38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel 16:39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari 16:40 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen 16:41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini 16:42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret 16:43 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini 16:44 dixitque Dominus ad Mosen 16:45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra 16:46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 16:47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 16:48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit 16:49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core 16:50 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus 17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 17:2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae 17:3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit 17:4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te 17:5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant 17:6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron 17:7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt 17:9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas 17:10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur 17:11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus 17:12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus 17:13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus 18:1 dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri 18:2 sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii 18:3 excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul 18:4 sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis 18:5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel 18:6 ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius 18:7 tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur 18:8 locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna 18:9 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum 18:10 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi 18:11 primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis 18:12 omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi 18:13 universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis 18:14 omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit 18:15 quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias 18:16 cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet 18:17 primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino 18:18 carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt 18:19 omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis 18:20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel 18:21 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis 18:22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum 18:23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt 18:24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi 18:25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 18:26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae 18:27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus 18:28 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti 18:29 omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt 18:30 dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias 18:31 et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii 18:32 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini 19:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 19:2 ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum 19:3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium 19:4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus 19:5 conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis 19:6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat 19:7 et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam 19:8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam 19:9 colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est 19:10 cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo 19:11 qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus 19:12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari 19:13 omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum 19:14 ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus 19:15 vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit 19:16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus 19:17 tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas 19:18 in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos 19:19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam 19:20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus 19:21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam 19:22 quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum 20:1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco 20:2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron 20:3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino 20:4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur 20:5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum 20:6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos 20:7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 20:8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius 20:9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei 20:10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere 20:11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta 20:12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis 20:13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis 20:14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos 20:15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros 20:16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi 20:17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos 20:18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi 20:19 dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus 20:20 at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti 20:21 nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel 20:22 cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom 20:23 ubi locutus est Dominus ad Mosen 20:24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis 20:25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or 20:26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi 20:27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine 20:28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius 20:29 illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro 20:30 omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas 21:1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam 21:2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius 21:3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema 21:4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris 21:5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo 21:6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum 21:7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 21:8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 21:9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur 21:10 profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth 21:11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 21:12 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared 21:13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos 21:14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon 21:15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum 21:16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam 21:17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant 21:18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana 21:19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 21:20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum 21:21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens 21:22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 21:23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 21:24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum 21:25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius 21:26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 21:27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon 21:28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon 21:29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon 21:30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba 21:31 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei 21:32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores 21:33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai 21:34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon 21:35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius 22:1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est 22:2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo 22:3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent 22:4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab 22:5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me 22:6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris 22:7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac 22:8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum 22:9 quid sibi volunt homines isti apud te 22:10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 22:11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 22:12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est 22:13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum 22:14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum 22:15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit 22:16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 22:17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti 22:18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar 22:19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 22:20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias 22:21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis 22:22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum 22:23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere 22:24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 22:25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat 22:26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit 22:27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera 22:28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 22:29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem 22:30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 22:31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram 22:32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria 22:33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret 22:34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar 22:35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus 22:36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon 22:37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo 22:38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo 22:39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 22:40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera 22:41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi 23:1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 23:2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 23:3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 23:4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper 23:5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris 23:6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum 23:7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 23:8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 23:9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 23:10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia 23:11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 23:12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus 23:13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei 23:14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete 23:15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius 23:16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei 23:17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus 23:18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor 23:19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit 23:20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo 23:21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo 23:22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis 23:23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus 23:24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat 23:25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas 23:26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem 23:27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis 23:28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem 23:29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 23:30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras 24:1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum 24:2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei 24:3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 24:4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius 24:5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel 24:6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas 24:7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius 24:8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis 24:9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur 24:10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti 24:11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito 24:12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi 24:13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar 24:14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 24:15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 24:16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 24:17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 24:18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 24:19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 24:20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 24:21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 24:22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 24:23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24:24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 24:25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit 25:1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab 25:2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 25:3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus 25:4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel 25:5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor 25:6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi 25:7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione 25:8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel 25:9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines 25:10 dixitque Dominus ad Mosen 25:11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo 25:12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei 25:13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel 25:14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis 25:15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum 25:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 25:17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos 25:18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor 26:1 postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem 26:2 numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere 26:3 locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant 26:4 a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus 26:5 Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum 26:6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum 26:7 hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta 26:8 filius Phallu Heliab 26:9 huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt 26:10 et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum 26:11 ut Core pereunte filii illius non perirent 26:12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum 26:13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum 26:14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum 26:15 filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum 26:16 Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum 26:17 Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum 26:18 istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum 26:19 filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan 26:20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum 26:21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum 26:22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum 26:23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum 26:24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum 26:25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum 26:26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum 26:27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum 26:28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim 26:29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum 26:30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum 26:31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum 26:32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum 26:33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 26:34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 26:35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 26:36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 26:37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum 26:38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 26:39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 26:40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum 26:41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum 26:42 filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas 26:43 omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum 26:44 filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum 26:45 filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum 26:46 nomen autem filiae Aser fuit Sara 26:47 hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum 26:48 filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum 26:49 Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum 26:50 hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum 26:51 ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta 26:52 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 26:53 istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas 26:54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio 26:55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis 26:56 quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores 26:57 hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum 26:58 hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram 26:59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum 26:60 de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 26:61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino 26:62 fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio 26:63 hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho 26:64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 26:65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun 27:1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa 27:2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt 27:3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri 27:4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini 27:5 qui dixit ad eum 27:6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant 27:7 ad filios autem Israhel loqueris haec 27:8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 27:9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 27:10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 27:11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi 27:12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel 27:13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 27:14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin 27:15 cui respondit Moses 27:16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 27:17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 27:18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 27:19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 27:20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 27:21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 27:22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 27:23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus 28:1 dixit quoque Dominus ad Mosen 28:2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 28:3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 28:4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 28:5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 28:6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 28:7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 28:8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 28:9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 28:10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 28:11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 28:12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 28:13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 28:14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 28:15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis 28:16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 28:17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 28:18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 28:19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 28:20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 28:21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 28:22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 28:23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 28:24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 28:25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 28:26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 28:27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28:28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 28:29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 28:30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 28:31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis 29:1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 29:2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 29:4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 29:5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi 29:6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino 29:7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 29:8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 29:10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 29:11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum 29:12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 29:13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 29:14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 29:15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 29:16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 29:17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 29:23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 29:36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis 30:1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat 30:2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 30:3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 30:4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 30:5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 30:6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 30:7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 30:8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 30:9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 30:10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 30:11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 30:12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 30:13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 30:14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 30:15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 30:16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 30:17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo 31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 31:2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 31:3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 31:4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 31:5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam 31:6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei 31:7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 31:8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 31:9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 31:11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 31:12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 31:13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 31:14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 31:15 ait cur feminas reservastis 31:16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 31:17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 31:18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 31:19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo 31:20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur 31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 31:22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 31:23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 31:24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 31:25 dixitque Dominus ad Mosen 31:26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 31:27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 31:28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 31:29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 31:30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31:31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 31:32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 31:33 boum septuaginta duo milia 31:34 asinorum sexaginta milia et mille 31:35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 31:36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 31:37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 31:38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 31:39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 31:40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 31:41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 31:42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 31:43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 31:44 et de bubus triginta sex milibus 31:45 et de asinis triginta milibus quingentis 31:46 et de hominibus sedecim milibus 31:47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 31:48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 31:49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 31:50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 31:51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 31:52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 31:53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 31:54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino 32:1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus 32:2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt 32:3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon 32:4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima 32:5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem 32:6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis 32:7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus 32:8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram 32:9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit 32:10 qui iratus iuravit dicens 32:11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me 32:12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam 32:13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius 32:14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel 32:15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium 32:16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas 32:17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 32:18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 32:19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 32:20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 32:21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 32:22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino 32:23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos 32:24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete 32:25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster 32:26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 32:27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 32:28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 32:29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 32:30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 32:31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32:32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 32:33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 32:34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 32:35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 32:36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 32:37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 32:38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 32:39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 32:40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 32:41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 32:42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe 33:1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron 33:2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant 33:3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis 33:4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem 33:5 castrametati sunt in Soccoth 33:6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis 33:7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum 33:8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara 33:9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt 33:10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro 33:11 castrametati sunt in deserto Sin 33:12 unde egressi venerunt in Dephca 33:13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus 33:14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum 33:15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai 33:16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae 33:17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth 33:18 et de Aseroth venerunt in Rethma 33:19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares 33:20 unde egressi venerunt in Lebna 33:21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa 33:22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha 33:23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher 33:24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada 33:25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth 33:26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath 33:27 de Thaath castrametati sunt in Thare 33:28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca 33:29 et de Methca castrametati sunt in Esmona 33:30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth 33:31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan 33:32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad 33:33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha 33:34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona 33:35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber 33:36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades 33:37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom 33:38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 33:39 cum esset annorum centum viginti trium 33:40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel 33:41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona 33:42 unde egressi venerunt in Phinon 33:43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth 33:44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum 33:45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad 33:46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim 33:47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo 33:48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho 33:49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum 33:50 ubi locutus est Dominus ad Mosen 33:51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan 33:52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate 33:53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem 33:54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur 33:55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae 33:56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam 34:1 locutus est Dominus ad Mosen 34:2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur 34:3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum 34:4 qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona 34:5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur 34:6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur 34:7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum 34:8 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada 34:9 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis 34:10 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama 34:11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth 34:12 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu 34:13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui 34:14 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse 34:15 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 34:16 et ait Dominus ad Mosen 34:17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 34:18 et singuli principes de tribubus singulis 34:19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 34:20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 34:21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 34:22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 34:23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 34:24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 34:25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 34:26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 34:27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 34:28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 34:29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan 35:1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 35:2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 35:3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 35:4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 35:5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 35:6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 35:7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 35:8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis 35:9 ait Dominus ad Mosen 35:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 35:11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 35:12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 35:13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 35:14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 35:15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 35:16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 35:17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 35:18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 35:19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 35:20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 35:21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 35:22 quod si fortuito et absque odio 35:23 et inimicitiis quicquam horum fecerit 35:24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 35:25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 35:26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 35:27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 35:28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 35:29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 35:30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 35:31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 35:32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 35:33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 35:34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel 36:1 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt 36:2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 36:3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 36:4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat 36:5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 36:6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 36:7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 36:8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 36:9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 36:10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 36:11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui 36:12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum 36:13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho |
[X] |