1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 1:5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 1:6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 1:7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 1:8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 1:10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 1:11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 1:12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 1:13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 1:14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 1:15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 1:16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 1:17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 1:18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 1:19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 1:20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 1:21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 1:22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 1:23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur 2:1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 2:4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 2:5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 2:6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 2:7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 2:8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 2:9 non ex operibus ut ne quis glorietur 2:10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 2:11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 2:13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 2:14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 2:15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 2:16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 2:17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 2:18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 2:19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 2:20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 2:21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 2:22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu 3:1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus 3:2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 3:4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 3:6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 3:7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 3:8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 3:9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit 3:10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 3:11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 3:12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius 3:13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra 3:14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 3:15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 3:16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 3:17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 3:18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 3:19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 3:20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 3:21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen 4:1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis 4:2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate 4:3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 4:4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 4:5 unus Dominus una fides unum baptisma 4:6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis 4:7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 4:8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 4:9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 4:10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia 4:11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 4:12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 4:14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris 4:15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus 4:16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate 4:17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum 4:19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 4:20 vos autem non ita didicistis Christum 4:21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu 4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 4:23 renovamini autem spiritu mentis vestrae 4:24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 4:25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra 4:26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram 4:27 nolite locum dare diabolo 4:28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti 4:29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus 4:30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis 4:31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 4:32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis 5:1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 5:2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 5:3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 5:4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5:5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 5:6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 5:7 nolite ergo effici participes eorum 5:8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo 5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 5:12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 5:13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 5:14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus 5:15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 5:16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 5:17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 5:18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 5:19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri 5:21 subiecti invicem in timore Christi 5:22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 5:23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 5:24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 5:25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 5:28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 5:30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 5:31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 5:32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 5:33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum 6:1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 6:2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 6:3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 6:4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini 6:5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6:6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 6:7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 6:9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum 6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui 6:21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino 6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra 6:23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 6:24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione |
[X] |